LEVANTES et CUBANTES

LEVANTES et CUBANTES
LEVANTES et CUBANTES
in Statuto de Decimis Saladin. apud Rigordum A. C 1188. Gallis Levians et couchans? dicuntur, qui alias Mansionarii, s. Manentes, in dominorum praediis sedem fixêre, iis obnoxii oppositi Albanis, de quibus supra.
At Levari supra Chrorum, dicitur in Eccl. Rom. Canonicus, qui ad altiora Chori subsellia, quae formas vocant, admittitur. Vide C. du Fresne in Gloss. Eccl. Ludg. Statuta c. 16. laudantem. De ritu vero Levandi in altum manus, ut quaedam addem, fuit is habitus s. gestus orantium et supplicantium, ut docet Pollux l. 1. iam autiquissimis temporibus unde Moses. Exod. c. 9. v. 29. Egressus hac civitate expandero manus means ad Iehovam:
i. e. precabor. Exod. c. 9. v. 29. denique, quum attollebat Manum suam ut praevalerent Israelitae c. 17. v. 11. Similiter Camillus, dicitur manus ad caelum tollens ita precatus esse, Liv. l. 5. c. 21. Et pater Anchises, apud Virg. Aen. l. 3. v. 263.
----- passis de litore palmis
Numina magna vocat -----
Graeci quoque apud Hom. Il. η.
----- ἡρήσαντο, θεοῖσι δὲ χεῖρας ἀνέχον.
A quo ritu non abludit alius, nunc ut plurimum usitatus, tum precamur iunctis manibus. Uti enim in priore, auxilium caelitus exspectandum esse innuimus, sic in posteriore nos demittimus ac humiliamus, quasi ligatis manibus sistimusqueve nos captivos coram Maiestate divina. Utrique manus prius adluebant, velut illas puras extensuri, iuxta praeceptum Apostoli 1. Tim. c. 2. v. 8. etc. quam in rem Vide plura apud Ritterschusium Not. ad Salvian. l. 1. et Lect. Sacr. l. 5. c. 10. Ioh. Pricaeum in 1. Tim. l. c. A. Rivet. Exercit. ad Exod. c. 9. v. 29. Alios. ut et infra, ubi de Manus ad caelos tollendi ritu. At singulariter manum levare ad Deum, iurantis est gestus, Gen. c. 14. v. 22. et Apoc. c. 10. v, 6. Vide A. Rivet, ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • levantes et cubantes — Same as levant et couchant …   Ballentine's law dictionary

  • Heben — Hêben, verb. irreg. act. Imperf. ich hob, (Oberd. hub und hebte;) Conjunct. ich höbe, auch wohl noch hübe; Mittelw. gehoben, (Oberd. gehaben und gehebt;) in die Höhe bewegen, von der Oberfläche der Erde entfernen. 1. Eigentlich. Die Last ist so… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”